Latin
83.1 to 83.4
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 83.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Post quinque annos hic quem sana tum sperabam, die quadam cum ad solennia Ecclesiae iuisset, totus aqua, quae per pluuiam confertim cadebat; perfusus est: rediens autem domum; cum se sanum existimaret interpellatus à sociis non curauit vt siccaretur, sed à ves pera ad diluculum ludens deinceps correptu est febre, curatusque à me primum, deinde mi discedente ab alio demum, me redeunte rursus à me sanari non potuit, sed reiecto pulmone more aliorum phthisicorum mortuus est. Cum verò interrogarem post obitum vxorem, reperi tussim nunquam ex toto sublatam; ex quo apparet siccatum vlcus distulisse interitum, non quòd verus phthisicus non esset Ante verò quàm hic obiret, Donatus Laza pharmacopola, qui è regione aedis Beatae Mariae ad scalam habitabat, audiens me de huiusmodi morbo disserentem, interrogat eum cum quo loquebar: cùm verò audisset quae ir huiusmodi morbis fecissem, &quod multos maximè pueros tabescentes, non tamen verè phthisicos liberassem, cum ipse iam diu ec morbo laboraret, communicato affectu auxilium petiit. Itaque visus est leuari, praedicabatque se à me sanatum, vt facere solent qui aliquid immodicè cupiunt, cum de hoc ege non fiderem. Praeferebat autem me omnibus aliis medicis suo iudicio. Verum planè apparuit nec hunc verè sanatum; nam post quatuor annos cum lictores eum compraehendere vellent, è fenestra desiliit, inde in piscinam febre decidit, latuitque totus madidus, correptusque febre in manibus meis, vt alter consumptus est Huius quoque affinem Simonem Lanzam cum iam duobus mensibus calculo laboraret accersitus spatio dimidiae horae sanaui protruso arte mea calculo (siquidem adesse intellexi) ex renibus in vesicam. Sed hic egregius vir, quod nemo alius fecit, cum bis à me seruatus sit in vita, immemor beneficiorum quod negligentius viderer in aliis morbis eum inuisere ad alios se contulit, nouem illos imitatus de quibus Christus dixit, nonne decem sanati sunt, nouem vbi sunt Sed haec multò post contigerunt, velut &illud Martiano Donato qui ad portam Buleuterij habitat, duo pueri aegrotabant, quorum natu maior cum sensum amisisset, factus est etiam mutus, cumque multis iam rationibus desperata salus esset, nam &vires debiles erant, &vrina aquea, &ipse iam decem diebus extra sensum, vt dixi, ac mutus, conualuit tamen, &frater natu minor periculum euasit: cogno ui enim abscessum factum in capite; qua ra tione etiam nuper duas seruaui mulieres, quibus tempestiuè superueneram.