Latin
83.5 to 83.7
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 83.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed redeo vnde diuerteram ob nominis vnius cum alterius praenomine similitudinem; nec tamen ab re fuit. Donatus dum adhuc in viuis esset dimissa officina in domum Francisci Sfondrati Senatoris se contulerat, conabaturque in gratiam illius me nihil tale requirentem nec etiam cogitantem insinuare, nitebatur etiam illi perquadere vt opera mea vteretur: non solum vt mihi benefaceret (erat enim vir admodum officiosus) sed suo iudicio magis, vt illi prodesset, verum medici alij resistebant. Contigit interim vt puellus ni fallor xviij. natus menses febre aegrotaret: aderat autem Lucas Cruceius famosus medicus, dixeratque non esse periculum xiv. die superueniente comitial morbo subito correptus est. Aduocatur alius celebris medicus: haeret, &meritò, nam in decretorio die aduenerat, &à febre; eratque admodum validus affectus, tum Donatus persuadet patri vt me aduocet, ille vt videbat periculi magnitudinem, simul &alterum medicorum attonitu, alterum haerere, misit statim ad me; non inueniunt; paulò pòst bona quadam fortuna rediens domum intelligo me vocari, accedo illico, non solum quod vir illu stris esset Sfondratus, sed quod etiam de me bene meritus; ibi inuenio medicos: respicio puerulum, animaduerto contortum collum retro habere, dico coram omnibus laborare alio morbo etiam grauiore quàm comitiali, quaerunt quo? respondeo, Opisthotono: Ad vocem insolitam omnes silent, coniiciuntque in me oculos; tum Cruceius exponit quid hoc nomine significetur, deinde rogant quare id dixerim, tum ego puerulum attolli iubeo; vident retortum collum retrò, velut arcum, nec hoc contentus admoneo, vt conentur dirigere; nihil proficituritum Cruceius, vt erat vin minimè malus, seu numine impellente, inquit, Ecce non est similis Hieronymo in dignoscendis morbis. Ad haec verba obstupuerunt omnes, vt qui scirent quanta apud medicos laborarem inuidia. Tum pater, est ne modo auxilium huic morbo; siluerunt socij.