Latin
iii
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 iii
Unproofread scanNot analysed yet
DE LAMOIGNON. SVPREMI GALLIARVM SENATVS PRINCIPI IDE quid agas, Scipio, acipenser iste paucorum hominum est: praemonebat non infacetus conviva. Videmus quid agamus, ILLVSTRISSIME GVILIELME, Autor iste, quantumvis multorum voluminum, paucorum tamen hominum est: Sed Tui similium, sed illustrium convivarum sed ingentium librorum heluonum: Idemque ille Te dignissimus est, &Tu illo. HIERONYMVS CARDANVS vafer ille Italus, versatili vir ingenio, ¢um Doctor artium, atria tua pulsat, quaesiturus patronum proli suae; quam novam atque numerosam Europae nunc primùm ostentare gestit. Nobis autem, tanquam nutriciis &educatoribus vti voluit, qui hos foetus, si non ab vtero rubentes, saltem à praelo madentes, limini tuo sisteremus. Atque vtinam quantum ille ingenij &eruditionis in scribendo adhibuit, tantundem nos industriae ac diligentiae in publicando impendisse, agnoscat literatorum natio. Quidquid sit, sincerè testamur, nos nihil curae omisisse, ad omnia huius Autoris perquirenda, exscribenda, &emaculanda.