Latin
iv
Girolamo Cardano, Opera omnia. Vol. 1 iv
Unproofread scanNot analysed yet
Ne quid enim omnino tanti viri dilitesceret; vel in sordibus, aut privatâ cedro diutiùs jacêret; rimati sumus plurimarum angulos bibliothecarum, in Gallia, Italia, Germania: vnde manuscriptos codices, &ipsa Cardani autographa, hamis aureis expiscati sumus. In primis autem curavimus, Purpuratae Themidis Princeps, ne quid nisi legitimum &genuinum hîc immisceretur: quod facillimè euincet styli germanitas, sensuumque vniformis tenor. Et certè si quid adulterinum obtruderemus, statim id subolfaceret tua Lutetia, nasuta ciuitas, &tunc, Vae, aeternum vae, falsariis Felici autem casu factum est, vt quemadmodum Cardani Opera Priora ante plures annos lucem aspexerunt in illustri Basilea, Romana Numatij Planci colonia; ita haec Posthuma &Nova, simul cum Prioribus; publicet hodie nostra Lugdunum, altera Planci colonia. Vtraque ciuitas sanè digna, quae generosos foetus Orbi daret; Romanosque spiritus liberis hominis liberrimi inspiraret; eiusque Manibus exultabunda acclamaret, Deae tuae, Cardane, Deae tuae te fortunant, Fama, Libertas: &Eruditio.