Latin · Dactylic hexameter
CREMONEN. POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 124
Unproofread scanNot analysed yet
Ille autem exultans iactat iam non sua uerba,
O blitusque hominem, mirum sonat. haud potis ignem
Excutere. inuitum miratur se ire, rapique
Praecipitem te Phoebe uocans, te Phoebe prementem
Vociferans, plenusque Deo, stimulisque subactus
Haud placidis. non ille dapum, non ille quietis,
Aut somni memor hanc potis est deponere curam.
Saepe etiam in somnis memores Phoebeia uersant
Munera, et inuenti quidam qui saepe sopore
In medio Musis cecinere, et Apolline digna.
Tantus amor famae, praesentis tanta Dei uis.
Ne tamen ab nimium puero ne fide calori.
Non te fortuna semper permittimus uti,
Praesentique aura, saeuum dum pectore numen
Insidet. at potius ratioque, et cura resistat.
F reno sis te furentem animum, et sub signa uocato,
Et premere, et laxas scito dare cautus habenas.
Atque ideo semper tunc expectare iubemus.
Dum fuerint placati animi, compressus et omnis
Impetus. hic recolens sedato corde reuise