Latin
CREMONEN. POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 125
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia, quae caecus menti subiecerit ardor.
Praeterea haud lateat te nil conarier artem,
Naturam nisi ut assimulet, propiusque sequatur
Hanc unam uates sibi proposuere magistram,
Quicquid agunt, huius semper uestigia seruant.
Hinc uarios moresque hominum, moresque animantum,
Aut studia imparibus diuisa aetatibus apta
Effingunt facie uerborum, et imagine reddunt
Quae tardosque senes deceant, iuuenesque uirentes,
Foemineumque genus, quantum quoque rura colenti,
Aut famulo distet regum alto e sanguine cretus.
Nam mihi non placeat, teneros si sit grauis annos
T elemachus supra, senior si Nes tor inani
Gaudeat et ludo, et canibus, pictisue pharetris.
Et quoniam in nostro multi persaepe loquuntur
Carmine, uerba illis pro conditione uirorum,
Aut rerum damus, et proprii tribuuntur honores,
Cuique suus, seu mas, seu foemina, siue deus sit.
Semper enim summus diuum pater, atque hominum rex
Ipse in concilio fatur, si forte coorta