Latin
CREMONEN POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 144
Unproofread scanNot analysed yet
Nec pudet interdum alterius nos ore loquutos.
Cum uero cultis moliris furta poetis,
Cautius ingredere, et raptus memor occule uersis
Verborum indiciis, atque ordine falle legentes
Mutato. noua sit facies, noua prorsus imago.
Munere (nec longum tempus) uix ipse peracto
Dicta recognosces ueteris mutata poetae.
Saepe palam quidem rapiunt, cupiuntque uideri
O mnibus intrepidi, ac furto laetantur in ipso
Deprensi, seu cum dictis nihil ordine uerso
Longe alios iisdem sensus mira arte dedere,
Exueruntque animos uerborum impune priores.
Seu cum certandi priscis succensa libido,
Et possessa diu sed enim male condita uictis
Extorquere manu iuuat, in meliusque referre.
C eu sata, mutatoque solo felicius olim
Cernimus ad coelum translatas surgere plantas.
Poma quoque utilius succos oblita priores