Latin
CREMONEN POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 145
Unproofread scanNot analysed yet
Proueniunt, sic regna Asiae, Troiaeque penates
T ranstulit, auspiciis Phrygius melioribus heros
In Latium, quanuis (nam Diuum fata uocabant)
I nuitus Phoenissa tuo de littore cessit,
Nec connubia laeta, nec incepti Hymenaei
Flexerunt immitem animum. tu uicta dolore
Occidis, et curae uix ipsa in morte relinquunt.
Nunquam o Dardaniae tetigissent uestra carinae
Littora, fors nulli poteras succumbere culpae.
Ergo agite o mecum securi accingite furtis
Vna omnes pueri, passimque auertite praedam.
nfelix autem (quidam nam saepe reperti)
Viribus ipse suis temere qui fisus, et arti,
Externae quasi opis nihil indigus abnegat audax
F ida sequi ueterum uestigia, dum sibi praeda
Temperat heu nimium, atque alienis parcere creuit,
Vana superstitio, Phoebi sine numine cura.
Haud longum tales ideo laetantur, et ipsi
Saepe suis superant monimentis, illaudatique
Extremum ante diem foetus fleuere caducos,