Latin
18
Girolamo Fracastoro, Syphilis 18
Unproofread scanNot analysed yet
Et signa &faciem pestis nouisse, iuuabit.
Nanque iterum, quum fata dabunt labentibus annis
T empus erit, quum nocte atra sopita iacebit
Interitu data: mox iterum post secula longa
Illa eadem exurget: coelumque aurasque reuiset:
Atque iterum uentura illam mirabitur aetas.
In primis mirum illud erat: quod labe recepta,
S aepe tamen quater ipsa suum compleuerat orbem
L una prius, quàm signa satis manifesta darentur.
S cilicet extemplo non sese prodit aperte
Vt semel est excepta intus: sed tempore certo
D elitet: &sensim uires per pabula captat.
Interea tamen insolito torpore grauati,
S ponteque languentes animis, &munera obibant
Aegrius: &toto segnes se corpore agebant.
Lille etiam suus ex oculis uigor, &suus ore
D eiectus color haud laeta de fronte cadebat.
P aulatim caries foedis enata pudendis
H inc atque hinc inuicta locos, aut inguen edebat.
Tum manifesta magis uitij se prodere signa