Latin
19
Girolamo Fracastoro, Syphilis 19
Unproofread scanNot analysed yet
Nam simulac purae fugiens lux alma diei
C eßerat: &noctis tristes induxerat umbras:
I nnatusque calor noctu petere intima suetus
Liquerat extremum corpus: nec membra fouebat
O bsita mole pigra humorum: tum uellier artus
B rachiaque, scapulae que, graui, suraeque dolore.
Q uippe ubi per cunctas ierant contagia uenas:
Humoresque ipsos, &nutrimenta futura
P olluerant. Natura malum secernere sueta
Infectam partem pellebat corpore ab omni
E xterius. uerum crasso quia corpore tarda
Haec erat, &lentore tenax: multa inter eundum
H aerebat membris exanguibus, atque lacertis:
Inde graues dabat articulis extenta dolores.
P arte tamen leuiore, magisque erumpere nata,
Summa cutis, pulsa, et membrorum extrema petebat.
Protinus informes totum per corpus Achores
Rumpebant: faciem que horrendam, &pectora faede
Turpabant: species morbi noua: pustula summae
G landis ad effigiem, &pituita marcida pingui.
T empore quae multo non post adaperta dehiscens,
Mucosa multum sanie, taboque fluebat.
Quin etiam erodens alte, &se funditus abdens
Corpora pascebat misere. nam saepius ipsi
C arne sua exutos artus, squallentiaque ossa
Vidimus, &foedo rosa ora dehiscere hiatu,
Ora, atque exiles reddentia guttura uoces.
Tum saepe aut cerasis, aut Phyllidis arbore tristi, Vidisti pinguem ex udis manare liquorem C orticibus: mox in lentum durescere gummi. H aud secus hac sub labe solet per corpora mucor D iffluere: hinc demum in turpem concrescere callum.
Vnde aliquis uer aetatis, pulchramque iuuentam
S uspirans, &membra oculis deformia toruis
P rospiciens, foedosque artus, turgentiaque ora,
S aepe Deos, saepe Astra miser crudelia dixit.
Interea dulces somnos, noctisque soporem
O mnia per terras animalia fessa trahebant:
Illis nulla quies aderat: sopor omnis in auras
F ugerat: ijs oriens ingrata Aurora rubebat:
iij