Latin
CREMONEN. BOMBYCVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 202
Unproofread scanNot analysed yet
Procubuisse toris genialibus. omnia primum
Sedibus exportato, et tristia funera ducito.
Illis nanque operum est cunctorum finis et aeui.
At uero quae infusa uides mantilibus albis
Semina ceu milii exigui tenuissima coge.
Haec tibi post annum sobolis spes certa creandae.
His etenim se se reparat moribunda quotannis
Seminibus, sobolesque uenit noua semper ad auras.
Abde domo. his aptam super omnia delige sedem,
Quo neque sint aditus torrenti aestate calori.
N ec Boreae bruma in media. contraria uis est
Vtraque seminibus seruandis. frigora dira
Vim genitalem omnem perimunt, frustraque fouebis
Semen inane, calor uero si admissus in oua
Paulatim se se infinuet, parua est mora, proles
Ante diem superas incassum rumpet in auras,
Cum frondes iam consumptae, cum pabula siluae
Deficiunt, et tonsa comam Thysbeia nudos
O stentat ramos populatis frondibus arbor.
Quod si spes generis defecerit omnis ubique,