Latin
CREMONEN. BOMBYCVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 203
Unproofread scanNot analysed yet
Seminaque aruerint Iouis implacabilis ira,
Sicut apes, teneri reparantur caede iuuenci.
Hic super accedit tantum labor. ante iuuencus
Bis denosque dies, bis denasque ordine noctes
G raminis arcendus pastu, prohibendus ab undis.
Interea in stabulis tantum illi pinguia mori
Sufficiunt folia, et lactenti cortice ramos.
Viscera ubi caesi fuerint liquefacta, uidebis
Bombycem fractis condensam erumpere costis,
Atque globos toto tinearum efferuere tergo,
Et ueluti putres passim concrescere fungos.
Quod superest moneo generis tibi semina sunto
Annua. degenerant supra annum condita, et inde
Omnis abit uigor, atque intus uitalis hebet uis.
Tum uero laetas exercent fila puellas,
Haud breuis hic labor, exhausti cui nil satis unquam,
Dum redeat moro attonsae noua uere iuuentus.
F olliculos primum domitant feruentibus undis,
Filaque deuoluunt nigris fumantia ahenis.
Tum currente rota torquent, eademque retorquent,