Latin
26
Girolamo Fracastoro, Syphilis 26
Unproofread scanNot analysed yet
Perniciem aduersus tantam: quid
tempore quoque
Conueniat (nostri quae pars est altera coepti)
Expediam: et miranda hominum comperta docebo.
Q uippe noua quum re attoniti, multa irrita primum
T entassent: tamen angustis sollertia maior
In rebus, crescensque usu experientia longo
E uicere: datumque homini protendere longe
Auxilia: &certis pestem compescere uinclis:
Victorem &sese claras attollere in auras.
C redo equidem &quaedam nobis diuinitus eße
I nuenta: ignaros fatis ducentibus ipsis.
Nam quanquam fera tempestas, &iniqua fuerunt