Latin · Dactylic hexameter
27
Girolamo Fracastoro, Syphilis 27
Unproofread scanNot analysed yet
Sydera: non tamen omnino praesentia Diuum
A bfuit à nobis, placidi &clementia coeli.
Si morbum insolitum, si dura &tristia bella
Vidimus, &sparses dominorum caede Penates:
O pepidaque, incensasque urbes, subuersaque regna:
Et templa, &raptis temerata altaria sacris:
F lumina deiectas si perrumpentia ripas
E uertere sata: &medijs nemora eruta in undis,
Etpecora, &domini, correptaque rura natarunt:
O bseditque inimica ipsas penuria terras:
Haec eadem tamen haec aetas (quod fata negarunt
Antiquis) totum potuit sulcare carinis
Id pelagi, immensum quod circuit Amphitrite.
Nec uisum satis, extremo ex Atlante repostos
Hesperidum penetrare sinus: Praßumque sub Arcto
Inspectare alia, praeruptaque littora Rhapti:
Atque Arabo aduehere, et Carmano ex ęquore merces:
Aurorae sed itum in populos Titanidis usque est
S vpra Indum, Gangemque supra, qua terminus olim
C atygare noti orbis erat: superata Cyambe,