Latin
31
Girolamo Fracastoro, Syphilis 31
Unproofread scanNot analysed yet
F inißet: syluisque luem liquißet in altis.
S ed nec turpe puta dextram summittere aratro:
Et longum trahere incuruo sub uomere sulcum:
Neue bidente solum, &duras proscindere glebas:
Etualida aëriam quercum exturbare bipenni:
A tque imis altam eruere ab radicibus ornum.
Q uin etiam: exercere domi quo te quoque poßis:
P aruam mane pilam uersa mihi, uespere uersa.
Et saltu, &dura potes exudare palaestra.
Vince malum: nec te fallat, quod desidis oti
Assidue desyderium, lecti que sequetur
Tu lecto ne crede: graui ne crede sopori.
His alitur uitium: &placide sub imagine pacis
D ecipit: è dulcique trahit fomenta quiete.
Nec non interea effugito quae tristia mentem
S ollicitant. procul eße iube curasque, metumque
P allentem, ultricesque iras, omnemque Mineruae
A ddictum studijs animum: sed carmina, sed te
Delectent, iuuenumque chori, mistaeque puellae:
P arce tamen ueneri: mollesque ante omnia uita