Latin
32
Girolamo Fracastoro, Syphilis 32
Unproofread scanNot analysed yet
Concubitus. nihil est nocuum magis, odit &ipsa P ulchra Venus, tenerae contagem odere puellae. Quod sequitur: uictus ratio tibi maxima habenda est: Nec sit cura tibi, neue obseruantia maior. P rincipio, quoscunque amnes, quoscunque paludes, Q uosque lacus liquidi pascunt, quosque aequora pisces, O mne genus procul amoueo. sunt quos tamen usus Liberius, quum res cogit, concedere possit. O mnibus his est alba caro, non dura, tenaxque: Q uos petrae, &fluuiorum ad uersa, marisque fatigant. T ales nant pelago Phycides, rutilaeque per undas Auratae, Gobique, &amantes saxea Percae. T alis dulcifluum fluuiorum Scarus ad ora S olus saxa inter depastas ruminat herbas. S ed neque quae stagnis uolucres, quaeque amnibus altis D egere amant, liquidisque cibum perquirere in undis: Laudarim, tibi pinguis Anas, tibi crudior Anser Vitetur: potiusque uigil Capitolia seruet. Viteturque graui Coturnix tarda sagina. Tu teneros lactes, tu pandae abdomina Porcae, pus. Foelitati