Latin
IBLIGYTUA
Girolamo Fracastoro, Syphilis 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
IBLIGYTUA P orcae heu terga fuge: &lumbis ne uescere aprinis: V enatu quamuis toties confeceris Apros. Quin neque te crudus Cucumis, non tubera captenti Neue famem Cinara, Bulbisue salacibus exple Non placeat mihi lactis amor: non usus aceti: Non fumosa mero spumantia pocula baccho. Qualia Cyrnaei colles, campique Falerni, Et Pucinus ager mittunt: aut qualia nostris Rhetica dat paruo de collibus uua racemo. Nempe Sabina magis placeant: dilutaque tellus Quae tulit: &multo domuerunt Naiades amne. At tibi si ex horto uictus, mensaeque Deorum Sunt animo: atque olerum simplex et inempta uoluptas: Non Mentae uirides, non laeta Sisymbria desunt, Intybaque, &toto florentes frigore Sonchi. Et Sia fontanis semper gaudentia riuis. Et Thymbrae suaues, &odoriferae Calaminthae. L aeta Meliphylla, &riguo Bugloßus ab horto C arpantur: plenisque ferax Erucula palmis, Atque Olus, atque Rumex, &salsi gramina Crithmi.