Latin
IBLIGYTUA
Girolamo Fracastoro, Syphilis 36
Unproofread scanNot analysed yet
S ed placidis agere, &per tempora lenibus uti.
Tum superest tibi cura animum ad fomenta relicta
Vertere, contagisque ad tenuia semina caecae.
I Illa quidem consueta modis inserpere miris.
P rofuerint igitur quaeque exsiccantia, quae que
Marcori resinosa solent obsistere putri.
T ales sunt Myrrhae lacrymae: sunt talia Thura,
Cedrusque, Aspalathusque immortalisque Cupreßus,
Etbene cum Calamo spirans redolente Cyperus.
Ergo nec desint Casiae: nec desit Amomum,
Macerue, Aggalocumue tibi, nec Cinnama odora.
Est etiam in pratis illud, iuxtaque paludes
S cordion, omnigenis quod tantum obstare uenenis,
C ontagique solet: paruo quaerenda labore
H erba tibi, uiret ipsa comis imitata Chamaedryn,
F lore rubens, referensque Alli cum uoce saporem.
Aurora nascente huius frondemque comantem
Radicesque coque: atque haustu te prolue largoS ed neque carminibus neglecta silebere nostris H esperidum decus, &Medarum gloria Citre