Latin
IBLIGYTUA
Girolamo Fracastoro, Syphilis 37
Unproofread scanNot analysed yet
Syluarum: si forte sacris cantata Poëtis
Parte quoque hac medicam non dedignabere Musam.
S ic tibi sit semper uirilis coma, semper opaca,
Semper flore nouo redolens: sis semper honusta
P er uirilem pomis syluam penlentibus aureis.
Ergo ubi nitendum est caecis te opponere morbi
Seminibus: ui mira arbor Cithereia praestat.
Quippe illam Citherea, suum dum plorat Adonim,
Munere donauit multo: &uirtutibus auxit.
Quorundam inuentum est, uitrei intra concaua uasis, C ui collum oblongum est: uenter turgescit in orbem:
Aut Hederae folia, aut Ida mittente maniplos
Dictami, Illyricamue Irim, Thamniue nigrantem
Radicem, aut Inulas coquere. in sublime solutus
E ffertur uipor: &tenuis uacua omnia complet.
Ast, ubi frigenti occursauit ab aëre uitro:
Cogitur: &rorem liquidus densatur in udum:
Decurritque uagis per aperta canalia riuis.
Destillantis aquae cyathum sub lumina prima
Luciferi potare iubent, stratisque parare
Sudorem: nec certe ab re, uis utilis olli est
Relliquias morbi tenues dispergere in auras.
Interea si membra dolor conuulsa malignus
Torqueat: oesypo propera lenire dolorem,
Mastichinoquod oleo: lentum quibus anscris unguen,
E mulsumque potes Lini de semine mucum,
Narcissumque, Inulam quod, liquentiaque addere mella,
Coryciumque Crocum, &uilem componere Amurcam.
At fauces, atque ora malus si eroserit Herpes:
T ange Nitro, &uiridi medicata Aerugine lympha:
S emina inure mala: &serpentem interfice pestem
Verum ipsos ope non alia consumere Achores
Vrentum quam ui poteris: quibus addere debes
P ingue aliquid, quod secum intus siccantia portet.
Haec eadem &,miseros artus si qua ulcera pascunt:
Tollere, concretosque ualebunt soluere callos.
Si uero aut haec nequicquam tentasse uidebis:
Aut uires, animique ualent ad fortia quaeque:
Nec differre cupis, quin te committere acerbis
F estines, diram que breui consumere pestem:
iiii