Latin
IBLIGYTUA
Girolamo Fracastoro, Syphilis 39
Unproofread scanNot analysed yet
H inc alia inuenta expediam: quae tristia quanto
Sunt magis, hoc tanto citius finire labores,
E rumnasque mali poterunt. quippe effera labes,
Inter prima tenax, &multo fomite uiuax
Ne dum se haud uinci placidis, &mitibus, at nec
T ractari sinit: &mansuescere dura repugnat.
Sunt igitur Styracem in primis qui, Cinnabarinque,
Et Minium, et Stimmi agglomerant, et Thura minuta:
Quorum suffitu pertingunt corpus acerbo:
Absumuntque luem miseram, &contagia dira.
At uero &partim durum est medicamen, &acre:
P artim etiam fallax: quo faucibus angit in ipsis
S piritus: eluctansque animam uix continet aegram.
Quo circa totum ad corpus nemo audeat uti
udice me, certis fortasse erit utile membris: Quae Papulae informes, Chironiaque ulcera pascunt. Argento melius per soluunt omnia uiuo P ars maior, miranda etenim uis insita in illo est: Siue quod id natum est subito frigus que calorem que Excipere: unde in se nostrum cito contrahit ignem: