Latin
4
Girolamo Fracastoro, Syphilis 4
Unproofread scanNot analysed yet
Insolitam peperere luem? num tempore ab illo
Vecta mari occiduo, nostrum peruenit in orbem:
Ex quo lecta manus soluens de littore Ibero
A usa fretum tentare, uagique incognita ponti est
A equora: &orbe alio positas perquirere terras?
Illic nanque ferunt, aeterna labe per omnes
I à morbi regnare urbes, paßimque uagari
P erpetuo coeli uitio: atque ignoscere paucis.
C ommerci ne igitur causa accessisse putandum est
Delatam contagem ad nos: quae parua sub ipsis
Principijs, mox &uires &pabula sensim
S uscipiens, sese in terras diffuderit omnes?
Vt saepe in stipulas cecidit quum forte fauilla
Deface, neglectam pastor quam liquit in aruo.
Illa quidem tenuis primum, similisque moranti
Incedit: mox ut paulatim increuit eundo,
T ollitur: &uictrix meßem populatur, &agros,
Vicinumque nemus: flammasque sub aethera iactat.
Dat sonitum longe crepitans Iouis auia sylua:
Et coelum late circum, campique relucent.
iij