Latin
5
Girolamo Fracastoro, Syphilis 5
Unproofread scanNot analysed yet
At uero, si rite fidem obseruata merentur
Non ita censendum: nec certe credere par est
E sse peregrinam nobis, transque aequora uectam
Contagem: quoniam in primis ostendere multos
P ossumus, attactu qui nullius hanc tamen ipsam
S ponte sua sensere luem: primique tulere.
Praeterea &tantum terrarum tempore paruo
Contages non unà simul potuisset obire.
A spice per Latij populos, qui que herbida Sagrae
P ascua, &Ausonios saltus, &Iapygis orae
A rua colunt: specta Tyberis qua labitur, &qua
E ridanus centum fluuijs comitatus in aequor,
Centum urbes rigat, &placidis interfluit undis.
Vno non ne uides ut tempore pestis in omnes
S aeuijt? ut sortem pariter transegimus unam?
Q uin etiam externos eadem per tempora primum
E xcepisse ferunt: nec eam cognouit Ibera
G ens prius, ignotum quae scindere puppibus aequor
A usa fuit: quàm quos disterminat alta Pyrene,
Atque freta, atque Alpes cingunt, Rhaenusque bicornis: Quàm relique, quos lata tenet gelida ora sub Arcto.
T empore non alio Poeni sensistis, &omnes
Qui laetam Aegyptum metitis, foecundaque Nilo
A rua: &Palmiferae syluas tondetis Idumes.
Quae quum sic habeant sese: nempe altius isti
P rincipium labi, rerumque latentior ordo,
(Ni fallor) grauiorque subest, &maior origo. Principio quaeque in terris, quaeque aethere in alto,