Latin · Dactylic hexameter
77
Girolamo Fracastoro, Syphilis 77
Unproofread scanNot analysed yet
Condendique operis primas praescribere leges
At prius aetati tenerae quae cura colendae
Dicendum, quantus puero labor impendendus.
Nulli etenim insignem dabitur gestare coronam
Pieridum choreas teneris nisi norit ab annis.
Postquam igitur primas fandi puer hauserit artes,
Iam tunc incipiat riguos accedere fontis
Et Phoebum, et dulces Musas assuescat amare.
Ille autem, paruum qui primis artibus ante
I mbuit, atque modos docuit, legesque loquendi,
Syncerus uocis cuperem, ac purissimus oris
Contigerit, fandi ne fors puer, atque nefandi
Nescius imbiberit male gratae semina linguae,