Latin
78
Girolamo Fracastoro, Syphilis 78
Unproofread scanNot analysed yet
Quae post infecto ex animo radicitus ulla
Non ualeas meliora docens euellere cura.
Iccirco mihi ne quis quam persuadeat oro
Vt placeant qui, dum cupiunt se numine laeuo
Tollere humo, et penitus iactant se ignota docere,
Conuentu in medio, septique impube corona
Insolito penitus fandi de more magistri
O bscuras gaudent in uulgum spargere uoces
Irrisi, foedam illuuiem, atque immania monstra.
Non minus à recta mentis ratione feruntur
Decepti, quam qui, li uidi cum pocula fontes
Sufficiant, malunt graue olentem haurire paludem.
Ne mihi ne tenerae talis se admouerit auri,
Sed procul o procul ista ferat, natosque Getarum
I mbuat, aut si qua est gens toto obtusior orbe.
Iamque igitur mea cura puer per enetralia uatum
Ingrediatur, et Aonia se proluat unda.
Iamque sacrum teneris uatem ueneretur ab annis,
Quem Musae Minci herbosis aluere sub antris
Atque olim similem poscat sibi numina uersum