Latin
80
Girolamo Fracastoro, Syphilis 80
Unproofread scanNot analysed yet
Haud multus labor autores tibi prodere Graios,
Quos inter potitur sceptris insignis Homerus.
Hunc omnes alii obseruant. hinc pectore numen
Concipiunt uates, blandumque Heliconis amorem.
F elices quos illa aetas, quos protulit illi
Proxima. diuino quanto quisque ortus Homero
Vicinus magis, est tanto praestantior omnis.
Degenerant adeo magis, ac magis usque minores
O bliti ueterum praeclara inuenta parentum
Iamque fere Inachiae restincta est gloria linguae
O mnis, et Argolici iussi concedere auitis
Sunt pulsi reges soliis, ciuesque coacti
Diuersa exilia, atque alienas quaerere terras,
Huc illuc inopes errant. habet omnia uictor
Barbarus, et uersis nunc luget Graecia fatis.
Nostri autem ut sanctum diuas Helicona colentes
Ceperunt primum in Latium transferre, fluebant
Versu incomposito informes, artisque Pelasgae
Indociles Musa fundebant carmina agresti
Siluicolas inter Faunos, tunc omne sonabat