Latin · Dactylic hexameter
79
Girolamo Fracastoro, Syphilis 79
Unproofread scanNot analysed yet
Admirans artem, admirans praeclara reperta.
Nec mora. iam fauet Ascanio, tactusque dolore
I mpubes legit aequales, quos impius hausit
Ante diem Mauors, et acerbo funere mersit.
Multa super Lauso, super et Pallante perempto
Multa rogat, lachrymas inter quoque singula fundit
Carmina, crudeli cum raptum morte parenti
Ah miserae legit Euryalum, pulchrosque per artus
Purpureum, leto dum uoluitur, ire cruorem.
Nec non interea Graios accedere uates
Audeat, et linguam teneris assuescat utranque
Auribus exercens nunc hanc, nunc impiger illam.
Nulla mora est. nostro Aeneae iam conferet igneis.
Aeaciden flagrantem animis, Ithacumque uagantem
Atque ambos saepe impellet concurrere uates.
Nunc geminas puer huc aures, huc dirige mentem.
Nam, quia non paucos parte ex utraque poetas
Nostrosque, Graiosque tibi se offerre uidebis,
Quos hic euites, quibus idem fidere tutus
E ualeas, dicam, ne quis te fallere possit.