Latin
10.1 to 10.4
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 10.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
360 atque in eodem fiant parua duo ex diametro foramina, quae à polis Mundi distent per grad. 23. 1/2 fiant itidem in quarto minoreque circulo duo foramina ex diametro, ac deinde duobus axiculis minor circulus maiori inseratur, vt ipsius foramina foraminibus maioris respondeant ac duobus axiculis per foramina vtriusque traiectis, ita intra eum appendatur, vt super axiculos illos conuolui possit. Hi duo axiculi erunt partes axis Zodiaci, foramina vero erunt poli eiusdem Zodiaci. quo facto duo maiores circuli mutuis ip sorum crenis ad polos Mundi consolidentur; perque polos mundi, axis ferreus traijciatur, qui axis erit mundi. in eius medio paruulus globus terram referens transfixus haereat; porrò hi duo circuli Coluri dicuntur; alter solstitiorum cui poli Zodiaci in sunt; alter vero aequinoctiorum: Minor vero illis inclusus dici potest secundum mobile, aut circulus, secundi motus: cui propterea debet affigi exiguus orbiculus solem, aut Lunam referens, ac distans à polis Zodiaci gra. 90. Deinde in vtroque Coluro à polis Mundi per quadrantem circuli, seu per gr. 90. fiant aliae incisurae, quae quatuor erunt; similiter aliae quatuor in reliquo, ex tribus aequalium circulorum, ęqualiter inuicem, seu per quadrantem distantes: quibus incisuris, mutuò duobus coluris ita inseratur, vt eorum concana, conuexaque in eadem sint sphaerica superficie; erit hic aequator, seu aequinoctialis, distabitque ab vtroque mundi polo aequaliter. Post haec ab aequatore vtrinque ad polos in coluris numerentur 231/2 grad. ibique incisionibus factis applicentur vtrinque ab aequatore duo circuli, qui aequales erunt, atque aequarori paralleli, eorumque extrema superficies superficiem Colurorum non excedat. horum diametrum sic habebis, Circino accipe interuallum, quod est inter duas incisuras eiusdem Coluri, versus eundem polum, quo habito poteris ambitum horum circulorum describere; hi autem tropici vocabuntur. Rursus ab vtroque polo, numeratis gr. 23 1/2 in Coluris, ijsque inibi incisis, affigantur duo alij parui circuli eadem ratione, qui per Zodiaci polos tranlbunt: quique circuli polares nominantur: eruntque paralleli Aequatori ac Tropicis. Secundum haec, paretur Armilla, seu fascia quaedam pro Zodiaco eiusdem longitudinis cum ambitu Aequatoris, latitudinis autem gr. 12.