Latin
10.5 to 10.6
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 10.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
quam bifariam secet recta linea secundum longitudinem, cui Eclypticae nomenerit: haec diuidatur in 12. partes aequales, per quarum diuisiones lineae perpendiculariter ductae diuidant etiam Zodiacum in 12. partes, quae signa dicuntur. Rursus Eclypticae praedictae partes 12 secentur sinngulae in 30. grad sicque tota erit in grad. 360. diuisa. adscribantur tandem secus eam, ex vra parte Characteres ac nomina signorum, ex altera vero parte duodecim menses in suos dies diuisi, respondentes exactè duodecim signis sibi debitis, vt in apposita figura facile videre est. cùm autem in anno communi sint dies 365. vtile erit ducta linea ipsi Eclypticae proxima, ac parallela eam in partes tes 365. aequas diuidere, quae singulae singulis diebus debeantur, atque in menses distribuantur; debet autem 21. dies Ianuarij respondere initio Aquarij. 20. Febr. initio Piscium; 21. Martij initio Arietis; 21. Aprilis initio Tauri. 22. Maij initio Geminorum. Iunij 22. initio Cancri. Iulij 13. initio Leonis. Augusti 23. initio Virginis. Septembris 23. initio Librae. Octobr. 24. initio Scorpionis. Nouembris 23. initio Sagittarij. 22. Decemb. initio Capricorni, vt ipsa figura vtcumque demonstrat: vnde sequitur caeteros quoque dies cęteris gradib. sibi debitis appositos esse.