Latin
Cap. I11I
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 108
Unproofread scanNot analysed yet
Idem confirmatur ex sententia eorum Theologorum, qui verisimiliter valde existimant, maris profunditatem &montium altitudinem aequales esse, sibique inuicem respondere; vti superius explicatum est. Modus autem mensurandi hanc profunditatem ordinarius est per Bolidem, instrumentum nauticum. Alium vero modum, &quidem subtiliorem Leo Baptista Albertus nobilis Architector, in suo de Architectura opere excogitauit ad hanc maris profunditatem expiscandam, qui sic se habet: Primo paratum sit vas aqua plenûm incuius fundo sit exiguum foramem per quod aqua in aliud subiectum vas cum oportuerit, effluat. Secundo adsit galla, ver sphaerula Tertio habeas ex subere, cui infixa sit acus vncinata, vt in figura apparet. nonnulla corpora plumbea, quae hanc 7, leptenarij figuram referant; sintque omnia aequalis inuicem ponderis, &tanti, vt gallam, vel suber valeant secum sub mare demergere, debet eni galla breuiori parti corporis plunbei pro vncirum inseri, sed laxè vt exire po stea possit. 4. Adsit tandem mare quodpiam, cuius profunditatem habeas probè per funem aut bolidem exploratam, sitque, v. gr. passus 300. posthaec eodem tempor is momento duo debes facere, vnum est plumbum cum galla demergere, ita vt ad fundum descendat; alterum est aquae foramem exiguum aperire, vt eodem tempore fluere incipiat, quo plumbum descendere pariter incipit, interim dum effluit aqua plumbum descendit, fundumque tanget parte ima B, quia altera leuior est propter gallam; ad fundi tactum prosternetur, ita vt angulus eius deorsum vergat; pars vero in qua est galla!