Latin
Cap. I11I
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 169
Unproofread scanNot analysed yet
sursum quia leuios est eleuabitur, quapropter poterit galla facile ab ea liberari, &sursum exilire. statim igitur ac videris gallam emergentem, claude vasis foramen: &aquam quae interim effluxit diligenter p ondera, sitque v. gr. vnciarum 4, eiusque pondus vnc. 4, necnon maris huius altitudinem passuum 300, memoriae, aut scripto commenda. haec igitur omnia erunt veluti apparatus quidam ad cuiusuis profudissimi Oceani altitudinem perscrutandam. sit iam igitur aliquod mare valde profundum mensurandum. eo adito, eodem tempore &aliud plumbum priori aequale cum galla demerge, &simul aquae fluxum resera; galla vt prius relicto deorsum plunbo enatabit: qua statim conspecta fluxum aquae siste, diligenterquè aquam interim defluxam pondera, sit v. g. vnc. 10. postea sic ratiocinare, vt se habet pondus prioris aquę vnc. 4. ad passus 300, altitudinis prioris maris; ita se debet habere pondus vnc. 10. ad altitudinem huius maris; quare per auream trium regulam ex cognitis iam tribus terminis huius analogię, quar tus inueniri poterit hoc modo, si vnc. 4, dant altitudinem, 300, ergo vne. 10, dabunt altitudinem 750, igitur maris vltimi profunditas erit passuum 750. Quod vero ad superficialem eius quantitatem spectat, ea ex Geographia petenda est: recentiores autem Geographi, qui totum ferè terrae orbem in globo depingunt, superficiem aquae aequalem propè superficiei ter rae faciunt; quamuis hoc exactè nondum perspici potuerit, ob aliquam adhuc Geographiae imperfectionem. *Cum igitur tota totius tetrestris globi ex aqua &terra conslati superficies supra in tractatu de quantitate terrae innotuerit, videlicet quadrata milliaria 148456. 800. ,si eius dimidium accipiatur, videlicet 74. 228. 400, id erit marinae superficiei in quadratis milliaribus quantitas. antiqui vero scriptores omnes, etiam Geographi; hanc maris superficiem multo quam terrae maiorem opinantur, verum id eis ob magnam veteris Geographię imperfectionem condonandum est; tunc enim vix quarta pars terrent huius globi Geographis perspecta erat. Tandem maris soliditatem metiri conuenit. cum igitur ostensum sit superficiem eius continere quadrata milliaria 74. 228400. ,constet eriam eius profunditatem rarò maiorem esse vno milliari, sed vbique ferè esse semimilliariam, ponamus tamen, vt sic etiam omnium paludum, lacuum, ac sluminum aquas computemus, eam esse vbique milliariam: hoc enim posito manifestum statim sit maris soliditatem continere milliaria cubica totidem, videlicet 74 228. 400, quodlibet enim milliare superficiale a6tinet sub se vnum fere missiare cubicum Gan Consectarium. Xdemonstratis facilè innotescit proportio terrae &aquae. ETerra enim continet milliaria cubica. 170. 032. 521600. Aqua continet milliaria cubica. 74228400. Horum numerorum ratio est sicuti ferè 2 190 ad 1. vt patet diuidendo maiorem pro minorem, dixi ferè ob fractionem in Quotiente ommissam, Terra igitur toties continet aquam, quoties numerus 2890, continet vnitatem. De Maris illuminatione, &ombra nihil superest dicendum, praeter id, quod dictum est de illuminatione, &vmbra totius terreni globi, quem integrat simul cum terra, ac proinde simul ad eiusdem globi illuminationem &vmbram concurrit.