Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 112
Unproofread scanNot analysed yet
pariter eum habere superficiem supremam &conuexam, quae sphaerica sit, inde colligi potest, quia aer cum sit fluuidus, ac leuis, &proinde sursum ad omnes partes aequaliter ascendat, necessario in sphaericam figuram desinit, quia à centro mundi aequaliter vndique ascendens recedit: sicuti enim è contrario aqua quia fluida est, &grauis descendendo sphaericitatem acquirit, ita etiam aerem, quia fluidus, &leuis est, par est sphaericitatem ascendendo consequi. De Aeris Illuminatione. ER purus, idest, absque vlla exhalatione, aut vapore est omnino Adiaphanus, &transparens, quare lumen solis nullo modo sistit, sed illud praeterire permittit: vnde sequitur eum nullo modo, quamuis totus lumine perfundatur, fieri conipicuum, seu videri posse. Aer vero impurus qui terrae proximior est, ob terrestres haliitus, qui ei perpetuo admiscentur, impurior ac crassior euadit, vnde aptè Atmosphaera, idest, habituum sphaera nominatur; haec inquam Atmosphaera, cum imperfectè transpareat, abundetque praedictis halitibus, quae opacitatem aliquam illi inferunt, fit vt lumen solis per ipsam diffusum, partim transmittas, partim detineat ac reflectat, eoque illustretur, ac proinde reddatur conspicuus, lucemque solis, quae diem efficit, vniuersae terrae communicet. imo erepusculum, quod diei initium est, nihil aliud est, quam huiusmodi halitus in extremo, orientalique horizonte illuminati, vt seq. cap. patebit. quae ex Opticorum doctrina desumpta sunt. De Aeris quantitate. Cap. V. LHAZENVS vir Arabs acutissime ex crepusculorum contemplatione aeris, seu potius Atmosphęrae altitudinem rimatus est. crepusculum autem est lux illa crepera, seu dubia, quae ante solis ortum, &post solis occasum, videtur: illud matutinum, istud vero vespertinum appellatur. Causa autem crepusculi haec est; circa terram eleuantur varię euaporationes, quae solae in aere spectantur, aer enim purus, vt ante dictum est, videri nequit. quapropter prima illa lux subalbida, quam initio Crepusculi videmus, quamque Albam vulgo, &paulò post Auroram nuncupant, nihil est aliud, quam halitus illi qui sunt in nostri horizontis Physici, &Orientalis extremitate, quos primum radij solis attingunt, &illuminant, ac proinde à nobis videri possunt. quae vt planius percipiantur, sit sequens figura, in qua circulus FEG, sit terra, circulus vero MXN; transeat per summas vaporum altitudines, horizon Physicus QER, astronomicus OHP, oculus igitur erit in F, medio horizontis Fhysici. circu lus autum maior OSPA sit verticalis circulus transiens peruerticem S, &solem D: radius solis incipiens illustrare extremos nostri horizontis halitus, qui sunt apud K, sit CIV, qui terram tangat in I.