Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 113
Unproofread scanNot analysed yet
iam sic discurrendum est, noctu ante crepusculum vapores, qui sunt supra horizontem FK, non videbantur, quia nondum illustrabantur, primus enim radius CIK non prouenerat nec ad I, nec ad K; sed infra I, tangebat terram; &vltra K, per aerem purum extendebatur. nihil etiam videbatur vltra punctum K, quamuis ibi radij solis plures excurrerent, ob aeris meram diaphaneitatem, quae nullam efficit visionem. tunc igitur tantum necessario incipimus aliquid in horizonte videre, cum radius primus CIK, ad punctum K, vbi sunt extremi vapores, &vbi circunferentia Atmosphaerae secatur ab horizonte Physico FK: quae prima visio dicitur crepusculum. Notandum postea ex Astronomorum obseruationibus, in initio crepusculi, solem esse infrà Astronomicum horizontem gradus 18. in circulo verticali OSPD, vel in arcu terrae GT, v. g. si arcus PD, fuerit gr. 18. tunc incipit crepusculum. vltimo notandum solem illuminare plusquam terrae dimidium, vt in cap. de terrae illuminatione ostensum est; illuminat enim vltra gradus 180, etiam min. 28. cuius dimidium est gr. 90. min. 14 &representatur in arcu TI. intelligantur etiam lineae HFXS, HLK, HI, HD. propositum est igitur inuestigare quantitatem lincae LK, hac enim est maxima halituum altitudo: Arcus itaque FG, est quadrans, scilicet gr. 90. arcus vero GT, est gr. 18. tot enim gradibus sol in crepusculi initio infra horizontem OHP. de primitur; qui arcus tot gradus continet, quot etiam sunt in arcu PD, ex prima propositione Appar. totus igitur arcus FIT, est graduum 108, à quosi dematur, arcus TI, quem diximus esse gra. 90. 14. remanet arcus FI, gr. 17. 46.