Latin
TRACTATVS SEXTVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 115
Unproofread scanNot analysed yet
TRACTATVS SEXTVS. De Aethere seu mauis putato Igne. DA mundi pars quae inter aerem vel atmosphaeram, caelumque inter est, à plurimis scriptoribus tam prophanis, quam Sacris appellatur AEther; sic S. Gregius Papa, Homilia 29, ait, aliud est caelum aereum, aliud aethereum; vbi perspicuè supra aerem statim collocat aethera. alij ignem ibi quemdam collocant. nonnulli aerem vsque ad lunares circuitus extollunt, quidquid sit non est nostrum definire, sed eius locum, figuram, magnitudinem, motum, illuminationem, vt in praecedentibus factum est, explicare. distinctionis tamen gratia illud Aethera libenter appellarem, cum id quod superius est, &in quo planetę ac sydera versantur, caelum dicatur Cap. I. De loco Aetheris. OCVS eius ex pręmissis satis manifestus est, videlicet supra aerem, L& infra lunares regiones. Cap. II. De Figura Aetheris. FIGVRAM eius orbicularem esse oportet, habet enim concauam superficiem, qua aeri conterminus est; habet etiam conuexam superficiem qua caelo lunae subijcitur, ac committitur: Aetheris igitur figura orbis est. Cap. De Aetheris motu. SI verum est Oceanum diurno motu affici, ob quandam à caelo sibi inditam circumductionem; etiam par est credere non solum aerem, sed epraesertim vero cum aether sit luna tiam aethera eadem conuersione cieri: est eadem motione circumuerti, caelo contiguus; quod etiam verisimile secumque proinde Aethera raptare. Cap. De illuminatione Aetheris. VM aether sit supra at mosphaeram, quo halitus non ascendunt, erit omnino defaecatus, ac purus, ac proinde omnino diaphanus; quare nullo modo etiamsi totus lumine per fundatur, conspicuus redditur, nihilque in toto hoc aethere reperitur, quod splendeat, nisi in suprema ejus par te aliquando Cometae effulgeant, quod fieri posse existimo; vt suo loce demonstrabo. De quantitate Aetheris.