Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 114
Unproofread scanNot analysed yet
cuius dimidium est arcus FL, eritque graduum, 8. 53. quare etiam angulus FHL, quem subtendit, erit eorumdem gra. 8. 53. sicque in triangulo FHK, iam duo anguli sunt noti, cum angulus HFK, sit rectus, notum etiam est latus HF, cum fit terrae semidia meter, quam supra in milliarijs metiti sumus: quare per 5. &6. propos. Appar. veniemus in cognitionem reliqui lateris HK, eumque reperiemus milliariorum ferè 3479. iuxta nostram terrenae semidiametri mensuram. iam ex linea HK, detracta terrae semidiametro HL, quae est 3. 436, remanet LK, milliaria 43. ferè. alij aliam quantitatem reperiunt; vt Alhazenus, qui eam reperit 52. quod oritur ex varia suppositione diametrorum solis &terrae, &distantiae eorum, necnon depressionis solis infra horizontem initio crepusculi. Caeterum cum ex conmuni Philosophorum sententia verisimile sit aeream regionem, eam esse tantummodo in qua euaporationes, &halitus vel subtilissimi, ex terrestri globo ascendentes spatiantur (non enim ratio vlla apparet cur non altius ascendant, si altius aer attollatur) videretur iuxta hanc opinionem Elementum aeris attolli tantummodo milliaria 43. vel si dixerimus aerem adhuc altius euehi, saltem manifestè ostensum erit Atmospharae altitudinem circa terram esse praedicta milliaria 43. circiter; ita vt tanto interuallo à terra sit aeris, aut Atmosphaenae suprema, &conuexa superficies. ex hac altitudine facile est totius aeris soliditatem rudi saltem Minerua colligere secundum milliaria cubica; hac ratione, aqua tota vt visum est, ad totam terram habet eam rationem, quam 1. ad 2. 190. &tamen dimidium tantum superficiei terrae cooperit; si igitur totam terram cooperiret, haberet rationem ad terram, quam 2. ad 2. 290. quia vero aer est altior quam aqua quadragies &ter, erit etiam tota ipsius corporeitas, quadragies &ter maior, quam esset aqua, quae totam terram occuparet in altitudine vnius milliarij; atqui talis aqua esset ad terram vt 2. ad 2. 290, ergo aer qui est ad talem aquam vt 43. ad 2, erit ad veram aquam vt 869 ad 1; ad terram verò vt 86. ad 2. 290, seu ferè vt 1, ad 27. Aliter. superficies totius globi terrenae habet Terra 2290. milliaria quadrata, 148456800; hunc numeAqua rum multiplica per 43, altitudinem acris, &Aer producentur milliaria cubica totius aeris, sed vero pauciora, quia altiora magis ampliantur, &fiunt maiora, quo altiora. numerus autem productus est 6373642. 400. qui ad numerum cuborum totius terrenae soliditatis habet rationem quam 1. ad 27. quare terrestris globus continet totam Atmosphaeram vicies, &septies, tantus igitur est aer