Latin
APPENDIX
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 118
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX In qua problemata aliquot non iniucunda, ex hactenus traditis soluenda proponuntur, quibus ingenium vtiliter, ac variè exercetur, atque acuitur. 1 DOnamus Deum abstulisse totum illud terrae hemisphaerium, quod est supra nostrum horizontem Astronomicum, quod nos vulgò superius appellamus, altero inferiori antipodum hemisphero nihil immutato: hoc enim facto remaneret plana, ac rotunda terrae superficies. Iam quaeritur an homines possent in illa magna planitie degere, &inhabitares Respondeo negando inibi homines vno excepto consistere posse, solus enim ille vnus qui pedibus centrum illius plani, quod est centrum pariter terrae calearet, in illo plano existere posset. caeteri vero omnes, quos alibi extra illud centrum stare posse imaginamur, nullo modo ibi insistere possent, sed versus centrum illius plani vndique delabaretur; quia omne graue deorsum tendit nisi quid obstet. planior autem solutio euadit, si cogitemus ablatum esse non nostrum haemisphaerum, sed haemisphaerium. v. gr. orientale; sic enim planities illa terrae transiret sub nostris pedibus, eamque intuentes videremus abyssum, aut praecipitium horrendum, vsque ad antipodas recta descendere, in cuius medio esset centrum mundi, quo intuitu statim intelligeremus nullos homines ei pedibus affixos, ac perpendiculares inhaerere posse, praeter illum qui centro insisteret. Hinc patet fieri nullo modo posse vt terra sit superficies quaedam quadrata, vti Sinae opinantur, vnicum enim tantum pateretur habitatorem. 2. Qua rationis pons lapideus aut latericius architectari posset, qui nul lis pylis, aut fulcimentis terram contingeret, sed totus in aere pendulus exifteret. Resp. si circa ambitum terrae maximum pons vniformis crassitiei ac ponderis prius super fuleris ligneis per partes extrueretur, eoque absoluto fulera omnia subtraherentur, nullo modo pons corrueret, quia vn dique ad centrum mundi aequaliter grauitaret, atque vrgeret, vnde sibi jipsi esset impedimento, ne ex vna parte potius, quam ex altera subsideret. eadem de causa fornices. &concamerationes consistunt. Sit in nostro horizonte sensibili pauimentum aliquod rectum, &oblungum ita re coelum vsque &vtrinque pertingat, vti est AB, in figura; quaeritur num per illud quam tumlibet ambulare possemus. Respondeo, nequaquam quantumlibet ambularemus, sed ad aliquod tam rum interuallum. ratio est, quia sic homines ascenderent, fieretque semper magis ascensus ille acliuis, ita vt aliquando non amplius recti illi insisterent, sed proni &inclinati reperent, non .