Latin
APPENDIX
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 119
Unproofread scanNot analysed yet
r, consistere possumus nisi longitudo corporis nostri, sit in linea directionis quae tendit ad centrum, &de qua superius dixi in cap. de motu sphaerae elementans. melius id praecipitur si imaginemur tale pauimentum extructum esse in horizonte distanti à nostra habitatione per terrestris circuli quadrantem, quale est in figura CD; intelligimus enim statim id esse turris instar caelum vsque ascendentis, in cuius parietibus homines frustra conarentur reptare. Sit tabula plana perfectè, atque in nostro horizonte ad aequilibrium constituta, qualem linea AB referat; supra quam ponatur sphaera perfectè rotunda, haec sphaera manebit ne an reuoluetur? Respondeo, si ponatur in medio. v. g. in D. ibi quiescet, quia punctum illud est centro mundi propinquius, quam sit aliud quoduis punctum; &ideo caeteris punctis inferius est. alibi vero posita denoluetur ad D, quia decliuius est. v. g. posita in B, deuoluetur ad D, quia linea eius directionis est linec CE, E, vero est centrum grauitatis eius, infra quod nullum directè subest fulcimentum, quare centrum E, deuoluetur versus D. 5. Cur homiues, turres, plantę, &c. quae recta vt plurimum assurgunt, si inclinentur, aliquando cadunt, aliquando vero minimè.