Latin
APPENDIX
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 127
Unproofread scanNot analysed yet
lem sequitur, &proinde dies ei naturales longiores fiunt, ac proinde in toto semicirculo BCB, pauciores, qui defectus tantus esse potest, quantum semicirculus praedictus, qui gr. 180, continet, infert, porrò cum gradus 15, vnam horam efficiant, gra. 180, horas 12. siue dimidium diem efficient; quapropter defectus dierum, huic erit dimidij diei, qui defectus oritur ex quotidianis dierum incrementis. e contra A, quia aduerso sole perficiscitur dies naturales breuiores in toto semicirculo, ADA, sortitur, ac proinde plures: qui excessus erit necessario tantus quantus in semicirculo, gr. 180. oriti potest; qui pariter est horarum 12, siue diei dimidij. qui defectus oritur ex quotidianis dierum defectibus. cùm igitur occidentales dies deficiant horis, 12, ab ordinarijs diebus; orientales vero totidem eosdem superent, consequetur necessario dies occidentales horis 24. idest, integro die à diebus orientalibus deficere. A. igitur vno die natu maior erit quam B; quod omnio videbatur impossibile quamuis autem dies sint impares, aetates tamen eorum aequales sunt: differentia enim oritur ex longioribus ac breuioribus diebus. Quod si ijsdem continuatis contrariis irineribus ad natiuum locum reuerterentur, tunc per duos integros dies ab inuicem discreparent Hinc manifesta esse causa potest illius putati erroris in dierum numeratione, in quem initio Indicarum nauigationum saepe Europaei in contrarias partes foluentes, ac sibi mutuo ad Antipodas occurrentes, magna cum admiratione incidebant. 35. Quâ arte diuersorum cubiculorum calorem, aut frigus exactè expendere possumus? Resp. sume ampullam de qua in capite de motu aeris egi, &ingredere diuersa cubicula, in quo enim plus aqua AC, descendet illud erit calidius; in quo vero magis ascendet frigidius erit. hinc patet ampullam hanc Thermoscopium non ineptè appellari posse. Finis primae Sectionis de parto Elementari.