Latin
SECTIO SECVNDA
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 128
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO SECVNDA DE CAELESTI MVNDI PARTE. TRACTATVS PRIMVS. De Caelo Vniuersè. De loco Caelestis Regionis. Cap. I. ANIFESTVM est locum huius nobilissimae Mundi partis esse pariter nobilissimum, altissimum videlicet ac supra cęteras MMundi partes Elementares, quandoquidem haec suprema pars totam illam intra se, veluti proprio sinu complectitur atque circundat, ex quouis namque terrae loco videmus caelestia corpora, luminaria nempè, &sydera omnia supra hanc infimam Mundi portionem circunferri. De Coeli Figura. DERSPICVVM quoque ex praemissis, tum de figura Sphaerae EleAmentaris, tum de figura totius Mundi esse potest Coeli figuram esse orbem. habet enim supremam; ac conuexam superficiem sphaericam, quae est eadem cum totius vniuersi figura, quam sphaericam esse iam probauimus. habet etiam concauam, quae conuexam sphaerae sublunaris contingit, quam itidem sphaericam esse ostendimus. vnde sequitur illud quoque coneauum, quod huic congruit, &coaptatur esse pariter sphaericum. cum ergo pars haec caelestis binis terminetur superficiebus conuexa, &concana, figura orbiculari praedita sit oportet. Idem ex motibus, quibus reuoluitur constare potest, sunt enim vt sensus testatur, &mox dicemus, circulares &sphaerici, quique orbiculari si gurae maxime competant. De Coeli Motibus. N Coelesti regione motum existere vel vulgo manifestum est; eum omnes Planetas, ac sydera perpetuo circumagi videamus. quis tamen fit sit eorum motus, quaque ratione fiat, haud ita facile est explicatu. Est enim haec syderum gyratio non simplex motus circularis, quo per eundem semper gyrum recurrant, sed est motus, vt opinantur mixtus, non perfectè circularis, sed spiralis, ac sphaericus. spirae autem sunt reuolutiones, seu glomerationes, quae in se ipsas non recurrunt. talis est linea, seu reuolutio torcularis, quam &helicem, &cochleam ob similitudinem appellant.