Latin
SECTIO SECVNDA
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 132
Unproofread scanNot analysed yet
in occidentem, &contra, ad modicum interuallum titubat, atque reciprocatur: sed quoniam eum nondum satis exploratum existimo, ideo ne, quam institutum meum patiatur, longior sim, eum prętermittendum censuiHaec igitur de tribus caeli motibus simplicibus, ac partialibus, dicta sufficiant, qui in vnum mixtum, &spiralem coalescunt, quo tandem vltimo sydera circunferri videmus. Neque vero cuique impossibile videri debet idem corpus motu mixto, idest, qui ex pluribus misceatur agitari posse, videmus enim Trochum, quem pueri ludentes circumagunt, tali motu percelli, nam eodem tempore Trochus gyrat, saltat, titubat, ac tortuose progreditur. cum autem de singulis planetis, &firmamento tractabitur, tunc haec omnia explicatius tradentur. De quantitate Coelestis regionis.