Latin
Cap. 11II
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 132-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 11II. De numero Coelorum. AN tota coelestis regio in plures caelos re ipsa distinctos diuidatur, haud ita facile est determinare, vt nonnulli existimant; qua de re nonnullorum Philosophorum rogatu, nonnulla ex aliorum sententia, in medium afferam, non vt ego quidquam de ea statuam, sed vt ipsi, quorum id munus est, de ea sententiam tandem aliquam ferre valeant. sciendum igitur primo est veteres Astronomos, Hipparchum, Ptolomaeum, &alios de hac caelorum distinctione, nihil certi loquutos esse, vt videre est apud Ptolemaeum, &alios; verum ipsi hypothetice loquebantur, idest, posita tali caelorum diuisione aut numero excusantur apparentiae, &obseruationes. imo ipsi vt videre est apud Ptolemaeum, &Proclum, hasce caelorum fabricas hypotheses vocabant, hodieque eruditiores vocant. Hanc vero opinionem de reali caelorum distinctione in populum sparsere olim Eudoxus. &Calippus, &postea semiprisci, ac semibarbari scriptores tractatuum de sphaera, aut de Theoricis planetarum, qui vt populo, atque alijs Astronomiae ignaris res miras venditarent, tales caelorum constructiones eccentricis, atque epicylis veris, &realibus refertas propalarunt; &quas veteres Hypotheses appellabant, ipsi successu temporis tanquam assertiones sine vlla euidenti ratione enunciarunt; ijsque simpliciores, ac rudiores fidem vltro adhibuerunt, adeo vt Philosophorum etiam complures ijsdem paulatim assenserint. Ex hac caelorum hypothesi in assertionem transformata, factum est etiam, vt complures caelos ad inuicem non solum diuisos, sed etiam duros esse deduxerint: dum enim intelligebant caelorum distinctionem atque eorum munia in Astris deferendis, consequenter etiam de eorum soliditate philosophati sunt. Verum enim vero antiquorum ac recentiorum doctissimi, vti sunt Ptolemaeus, Copernieus, Tycho, &alij, per solas lineas, aut circulos motus planetarum optimè explicarunt, vt in corum monumentis videre est. Omnes tamen merito existimant octauam sphaeram, seu firmamentum esse corpus solidum, ac constans, cum in eo sydera veluti confixa, eundem perpetuo ordinem, mutuas distantias, ac positiones tueantur, atque in eo, seu potius ab eo irrequieta vertigine reuoluantur.