Latin
Cap. 11II
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 133
Unproofread scanNot analysed yet
qua ratione putandum est firmamentum ab inferiori planetarum regione esse aliquo modo distinctum, &diuisum: haec itaque sunt huius sententiae fundamenta Ex aduerso autem multa sunt quibus recentiores Astronomi suadent planetarum regionem non esse reapse in varios caelos distinctam. in qua sententia fuerunt etiam veterum non nulli; nam vt Vitruuius, &Martianus Capella ex veterum Astronomorum sententia litteris mandarunt, Mercurium, ac Venerem circa Solem ita circulari, vt aliquando supra eum, aliquando vero infra ferantur, existimarunt. quorum fundamenta sunt sequentia: primo, qua ratione, hi duo planetae in proprijs caelis à cęlo Solis, necnon ad inuicem distinctis ferrentur? potius asserendum videretur eos in eodem solis caelo, cum sole spatiari. Martis stellam aliquando infra solis circuitus descendere indubium est ex Tychone, quo igitur iure in alienum caelum ingreditur? quo modo illud perforat? 3. Nonre inquiunt in eodem Iouis caelo alij quatuor planetae ipsius asseclae eum perpetuo comitantur? Demum eodem spectant cometae, qui supra lunam in planetaria regione effulgent, atque in transuersum proprijs motibus gradiuntur: (Porrò quae hic de planetis, &cometis assumuntur, suis locis ostendentur.) Quapropter ex praenotatis deducunt cęlos planetarum esse tantummodo quasdam caeli regiones aut partes, in quib. ipsi suos cireuitus ducunt, quas partes non necesse sit esse re ipsa aliquo confinio inuicem distinctas, &diuisas, quae mutuo ob proprios motus perpetuo conf icentur. Lectores igitur ex his, atque etiam alijs statuant, quod magis veritati consonum videatur. De magnitudine totius Caelectis Regionis. VOD spectat ad totius caeli magnitudinem, impossibile est eam hoc loco vllatenus determinare, cum ea ex singulorum caelorum tanquam partium magnitudinibus per partes inuestigetur; inuestigandę igitur sunt prius singulorum crassities, antenquam totius caeli crassitiem, ac proinde magnitudinem assequamur. Erit autem crassities eius semidiam. Terrae saltem 13. 948. . De Lumine Caelestis Regionis, nihil noui occurrit, praeter id, quod in tract. de Mundo dictum est.