Latin
VS SECVNDVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 135
Unproofread scanNot analysed yet
habita igitur altitudine eius supra horizontem, notetur eius vmbra: postea cum sol eandem altitudinem sortitus fuerit, eius pariter vmbra notetur, quae perpetuo lunari vmbra minor erit, ac consequenter sol, quam luna altior conuincetur, Porrò quamuis haec ratiocinatio prae caeteris melius soli accommodetur, poterit tamen ad caeteros quoque planetas transferri, quamuis enim non ita splendeant, vt ab ipsis vmbrae corporum proijciantur, vti à sole &luna; eorum tamen radij qui per verticem gnomonis transeuntes vmbras efficerent, non possurt ignorari; possumus enim loco radiorum accipere radios visiuos, qui ab oculo nostro per verticem styli, ¢rum astri ducuntur, ijsque vsque ad horizontale planum productis longitudines vmbrarum illis debitarum inuestigare. Planeta ille cuius proprius motus magis aduersatur, ac magis contranititur aduersus motum primi mobilis, idest, motum diurnum, tanto etiam magis ab eodem primo mobili abscedere, ac remoueri conueniens est ad maiorem vniuersi concordiam: ille autem magis primo mobili aduersatur, (. i. motui diurno, qui velocissimè ab oriente ad occid. perficitur) qui proprio motu contra ab occid. in ori. caeteris velocior est; vt consideranti patet. Ex aduerso planeta ille cuius proprius motus tardior est caeteris, minus motui primi mobilis aduersatur, ac repugnat; &ideo consentaneum est eum veluti primo mobili conformiorem ac amiciorem, esse etiam proximiorem. Quapropter Saturnus qui caeteris proprio motu tardior est, est etiam primo mobili propinquior, ac proinde caeteris altior; sub eo Iupiter merito deinde collocatur, quia sicuti est Saturno proxime velocior, ita etiam sit illi propinquior. Eadem ratione Mars, qui adhuc velocior est, Iouem subsequitur. quarto loco sol succedit, &c. tandem luna omnium citissima, omniumque quoque citima sit necesse est. Caeterum haec ratio sic, vt communiter fit ab Astronomis, allata, indiget animaduersione. non enim absolute verum est sydus illud velocius cęteris esse, quod citius proprium cursum, per zodiacum absoluit. si enim gyrus illius sit tanto caeteris minor, vt aequali, sen eodem tempore de eo minus spatium conficiat, quam caetera astra de suis gyris conficiant, erit sydus illud absolutè, tardius. vg. quia caelum seu gyrus lunae minor est vndeuicies gyro solis, fit vt etiamsi ipsa eodem tempore, id est, anno vno plusquam duodecis zodiacum percurrat, quo tempore eundem sol semel percurrit, non tamen dicenda sit simpliciter velocior, sed tardior. quia nimirum eodem tempore minus spatium conficit quam sol, cùm circuitus eius sit vndeuicies minor circuitu solari, ac propterea quamuis eum eodem tempore duodecies, quo sol suum semel, absoluat, tamen adhuc re vera tardior est; quod si eum vndeuicies eodem tempore recurreret, tunc aequale spatium eum spatio solis percurreret, essetque propterea aequeuelox, ac ille.