Latin
VS SECVNDVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 136
Unproofread scanNot analysed yet
Luna igitur hac ratione erit non solum soli, sed caeteris planetis absolutè rardior: quae priori tamen ac vulgari modo considerata velocior putabatur. 5. Ratio sumitur à Parallaxi, seu euariatione, aut commutatione aspectus de ea igitur in primis non nihil agendum est, quae vt facilius intelligantur, repetenda sunt ea, quae supra diximus dum lunae à terra altitudinem indagauimus. postea figura praesens inspicienda est, in qua terrae semidiameter est, AC. horizon astronom. CI. Quadrans FI, sit Quadrans meridiani in firmamento, seu extimo caelo, in quo loca planetarum considerantur. circuli BB, &EE, sint duo caeli, in quo sint duo planetae B. &E, vterque in duobus locis sui circuli. linea CAF, ascendat vsque ad polum horizontis, siue verticem F. ducantur etiam reliquae lineae, à centro terrae C, necnon ab oculo nostro A, transeuntes per centra planetarum E, B, vsque ad firmamentum, sintque primae CEBM, AEO, ABN, alię vero sint CEBG, AEH, ABK his praestructis explicandus est quis sit locus astrivisus, &quis verus. linea igitur ex centro Mundi C, ducta transiens per astrum vsque ad supremum caelum, locum eius verum in eo indicat. v. g. linea CEBM, transiens per sydus E, vel B, indicat eorum locum in firmamento esse punctum M. linea vero AEO, ducta ab oculo, nostro Aper sydus E, ostendit locum eius visum esse O, in firmamento; sicuti etiam linea ABN, terminatur ad N, locum visum astri B. Iam videndum quid sit parallaxis, siue aspectus diuersitas, quae nihil aliud est, quam arcus firmamenti interceptus inter locum verum, &visum; quo videlicet illa duo loca differunt, qualis est arcus, MO, respectu astri E, &arcus MN, respectu astri B. sciendum quoque est astronomos appellare parallaxim non solum praedictum arcum, verum &angulum, qui sit à praedictis lineis in centro Astri, qualis est angulus MEO, seu angulus AEC, illi ad verticem, ac proinde ei aequalis, quia quantus est arcus, MO, secundum gradus, idest, quot gradus continet arcus MO, totidem etiam contines praedictus angulus, quod quidem geometricè verum non est, cum arcus MO, non sit ex E, angulo tanquam centro descriptus, vti oporteret; tamen ob immodicam anguli E, ad firmamentum MO, distantiam non incurritur error sensibilis, si supponamus angulum E, esse centrum arcus, MO, ac consequenter suam quantitatem ab arcu MO, accipere. parallaxis, est tam arcus MO, quàm angulus AEC.