Latin
VS SECVNDVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 137-2
Unproofread scanNot analysed yet
Iam vero si duorum astrorum E, &B, parallaxes inuicem conferamus, videbimus superius astrum B, minorem efficere parallaxim, minor enim est arcus MN, arcu MO. causamque simul in figura licebit intueri. vnde ex opposito inferre licebit astrum, quod superius alio astro sit, minorem exhibere parallaxim. cum igitur, vt constat ex communi astronomorum consensu, lunae parallaxes sint maiores, quam aliorum planetarum, manifestum erit eam omnium esse insimam: quod praecipuè intendebamus. Aduertendum etiam est idem astrum in eadem à terra remotione maiorem exhibere parallaxim, quo propius horizonti fuerit; sic astrum E, propè horizontem efficit parallaxim MO, altius vero ab horizonte exhibet parallaxim GH, quae minor est quam MO. tandem in ipso F, vertice nulla contingit parallaxis, quia duae ibi lineae visa, &vera simul vniuntur. Qua vero ratione sint parallaxes rimandae, dictum est supra, cum de Aetheris quantitate actum est: vbi distantiam lunae à terra inuestigauimus ex cognitione illius trianguli, qui acutissimum angulum AEC, in centrum lunae emittebat: ille enim angulus in luna desinens est ipsa parallaxis, quanuis ibi nomen parallaxis reticuerimus. Aliter parallaxis lunaris deprehenditur, cognita prius eius latitudine &declinatione per calculum, eo tempore, quo ea meridianum pertransit; tunc enim non latet eius altitudo supra horizontem astronomicum quare tunc pariter eiusdem altitudo per instrumentum notatur, quae obleruatio lunam horizonti viciniorem ostendet: differentia igitur harum duarum altitudinum erit parallaxis. verum hic modus ad vsum reuocari nequit, nisi post explicationem lunaris calculi. parallaxium autem causa est diameter terrae, quando est sensibilis quantitatis cum distantia astri à centro terrae; si enim eius quantitas respectu distantiae astri sit insensibilis, nulla percipitur parallaxis. hac de causa ftellae fixae nullam patiuntur parallaxim. Illud tandem in collatione parallaxium diuersorum planetarum obseruandum est, vt scilicet vterque astrum sit in eadem altitudine supra horizontem astronomicum quando eorum parallaxes obseruantur, etiamsi id fiat in diuersis temporibus, vt infra de loco solis fusius explicabitur. Demum sciendum est Tyconem Brahe obseruasse minimam, &maximam lunae parallaxim quando ipsa eleuata est supra horizontem astronom.