Latin
VS SECVNDVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 142
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum si luna hoc tantum motu medio moueretur, vniformiter moueretur, sed mouetur irregulariter, vt experientia docet: propterea vt hanc irregularitatem excusemus, debemus imaginari, quod dum centrum, B, epi. motu mediocri progreditur, vti dictum est, interim circumferentia eius circa suum centrum B, regulariter reuoluitur, secumque lunare corpus sibi impactum reuoluit, ita vt in superiori parte, FCD. epi. contra ordinem signorum, hoc est, ab F, in C, &à C, in D, lunam deferat. In infetiori vero parte DEF, secundum ordinem signorum, id est, a D, in E, &ab E, ad F, restituat. absoluit autem hanc periodum diebus 27. hor. 23. &numeratio eius incipit à supremo puncto, C. Quotidie vero Luna percurrit de circumferentia, siue defertur ab ipsa circumferentia gradibus, 13. 3. 54l. idest, est motus diurnus lunae in peripheria epi. porrò ex hac lunae circa centrum huius epi. gyratione, saluantur apparentiae, &irregularitates eius. hic autem motus dicitur Astronomis Anomaliae, idest, irregularitatis motus, quod eam ipse efficiat; nam quando luna versatur in superiori parte epi. vt dictum est, mouentur contra ordinem signorum, quare mouetur motu contrario ei, quo centrum epi. secundum sequelam signorum procedit; quapropter fit vt ipsa luna feratur contrarijs motibus, vno secundum ordinem signorum, altero contra; quapropter tardè admodum videtur progredi in consequentia, quia motus centri B, paulò velocior est, quam sit luna in peripha. epi. quândo vero versatur in inferiori parte epi. tunc tendit ad easdem partes cum motu centri B; quare ob motuum amborum concordiam velox ad orientem progreditur. in lateribus autem epi. propè puncta F, D, motus lunae mediocris, seu medius apparet; quia inibi circulatio lunae in epi. nec aduersatur, nec iuuat motum centri B, in longitudinem Notanda sunt in epi. quatuor puncta. punctum eius supremum C, dicitur Apogaeum, idest, à terra altissimum à quo incipit numerari motus Anomaliae. punctum E, dicitur perigaeum, idest, terrae proximum. puncta F. D. dicuntur mediae distantiae; &determinantur à duabus lineis AF, AD, tangentibus epicyl. Hinc reliqua quoque excusantur phaenomena; aliquando enim luna maior videtur, ita vt eius apparens diameter sit 36, min. quod ei accidit quod sit in perigaeo E, oculis nostris propior. aliquando minor videtur minutorum scilicet 32, quia videlicet remotior est in C, Apogaeo. Aliquando mediocris apparet in punctis nimirum F. D. mediae remotionis. Non mireris quaeso lector si alium minorem epicyl. huic nostro epicyl. non superaddo, illum enim de industria omitto, ne videlicet longior, atque impeditior haec euadat tractatio, quam instituto conueniat.