Latin
143.1 to 143.4
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 143.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
neque enim sphaerae scriptores minutissima quaeque per sequi debent: nobis autem satis est praecipua, ac pulchriora persequi. Praeterea moneo te vt parum solicitus sis de fabrica horum circulorum, epicyclorum, aut eccentricorum; num videlicet sint orbes reales ab inuicem distincti, num duri, aut teneri, &an caelum lunae moueatur cum luna, an luna sine ipso, &alia huiusmodi, quae satius est fateri nos ignorare, quam fabulosam quandam Philosophiam iunioribus tradere. Ptolemaeus Astronomorum princeps, quem sequuntur Coper &Tycho summi pariter astronomi; totam caelorum fabricam per solas lineas tradidit, idest, per solos circulos, sola centra, absque vllaeorum crassitie, aut duritie, motus syderum explicauit; easque res hypotheses appellauit. Quapropter toti esse debemus in ipsorum planetarum, &affixarum accidentib. disquirendis, hoc est enim verum, ac praecipuum astronomiae studium. Sed iterum in motum lunae pergamus. Imaginati hactenus sumus lunam moueri duplici motu, altero quem diximus Anomaliae in peripheria epi. necesse igitur est, vt tertius ex his duobus resultet motus, cum impossibile sit, idem corpus moueri pluribus ab inuicem reapse distinctis motibus, nisi in vnum mixtum coalescant. hunc in re praesenti sic concipiemus, si consideremus quod quando est in Apogaeo magis distat à centro, quam in perigaeo, in medijs locis proportionaliter se habeat; quare luna ipsa, hac ratione, describit circulum mundo eccentricum, idest, cuius centrum est extra centrum mundi, talem eccentricum in figura refert linea CHIKL. quod benè sic percipiemus; ponamus lunam initio vtriusque motus esse in Aepogaeo, C. dum igitur B, mouetur per suam lunarem orbitam in consequentia, interim luna ab Apogaeo descendit verius D. quare cum B, fuerit apud H, luna in epi. erit ad D. &cum, B, fuerit ad G, luna erit ferè in perigaeo E, quod tunc congruet puncto I. cum B, fuerit ad K. luna ad F, ascenderit. tandem epi.