Latin
143.5 to 143.6
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 143.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ad idem punctum zodiaci reuerso, luna nondum redierit ad Apogaeum, C, quia motus eius Anomaliae siue in periphaeria epi. sex ferè horis tardior est, quàm motus centri epi. in consequentia, siue mense periodico: quare absoluta reuolutione centri B, luna nondum erit in C, nisi post horas 6, circa punctum L. sub quo etiam centrum B, vltra integram periodum proce ferit; quare in L, definet motus anomaliae. igitur via propria lunaris corporis in sua regione erit, CHIKL. qua finita alia similis describitur. quae quidem omnia ita se haberent, nisi motus primi mobilis, siue diurnus lunae superueniret. imo cum Messahala Arabe notandum est, quod si luna praedicto motu solum moueretur, id est, si à diurna conuersione non reuolueretur ab oriente in occid. videremus primo lunam nouam oriri in occidente, &paulatim progredi ad ortum, ita vt per 14, ferè dies continuos eam diu, ac noctu supra nostrum finitorem spectaremus; eamque tandem plenam in oriente contra naturae leges occidere. ij tamen qui sub polis lunaris orbitae degerent, eam semper circa, suos horizontes gyrare conspicerent.