Latin
147
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
vt sine labore, imo iucunde intelligas, hanc pulcherrimam adhibe experientiam. Cape sphaeram quampiam solidam, cuius superficies sit perfectè tersa, qualis esset vitrea, aut marmorea. deinde pone lumen seorsum ad partem cubiculi, supra mensam; tu vero stans in medio cubiculi manuque sphaeram tenens, eam extenso omnino brachio lumini oppone, ita vt ipsa inter oculum tuum, &lumen interponatur, quo in situ, quamuis eius ferè dimidium illuminetut, nihil tamen de illuminatione videbis. dein ibidem manens conuerte te ipsum paulatim, extenso tamen semper brachio, &illico videre incipies illuminationis quidpiam, quod erit instar primae, ac nouissimae lunae falcatum, ac corniculatum, cornuaque à lumine auertet: pergente adhuc conuersione oculo tuo crescet illuminatio ma gis semper, donec eam similem lunae dimidiatae videas; &sic paulatim plus de illuminatione spectabis quousque totam videas, eritque tibi instar plenae lunae, siue plenilunij. idque tunc accidet cum ipsa directè fuerit in ea rectitudine in qua est oculus, &lumen.