Latin
148
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 148
Unproofread scanNot analysed yet
Viterius te conuerte videbisque illuminationem oculo tuo minui paulatim, donec iterum ordine inuerse, eędem illuminationes restituantur, quae iam praecesserint, eritque iterum dimidiata, &falcata, quousque tota ab oculo tuo auertatur, iterumque contingat interlunium. Atque hoc quidem est sphaericè, idest, in modum sphaerae illuminari; quo modo lunam ipsam illuminari vulgo etiam notum est. solent autem Astronomi hanc lunae illuminationem ex apposita figura explicare, in qua oculus sit vbi A, in centro mundi. caelum lunae sit gyrus ille, in quo luna variè depicta est: supra quod sit sol illuminans lunam semper eodem modo. luna in B, nihil oculo de sua illuminatione ostendit. luna in C, ostendit oculo A, partem illuminationis exiguam, &corniculatam. in D, dimidiata apparet. in E, gibbosa. tandem in F, plenilunium efficit, quiuim totam illuminationem oculo A, obuertit. postea in G. H. I. dePQn crescens easdem, inuerse tamen, phases iterat, donec in B, omnino senescat. Porrò tota hęc illuminationum periodus dicitur lunatio, &mensis Synodicus, idest, conWGr iunctiuus, quod lunam soli iterum coniungat in nouilunio: absoluiturque spatio 29, dierum cum dimidio ferè: in qua luna secundum varias illuminationes, siue apparentias varia sortitur nomina, &aspectus; nam in B, dicitur nouilunium, interlunium, luna silens, sitque eius cum sole coniunctio, quae hoc charactere pingitur, In C, dicitur falcata, corniculata, distatque à sole per sextantem zodiaci, quae habitudo dicitur sextilis aspectus, sicque pingitur. In D, dimiata, respicitque solem aspectu quadrato, distat enim ab eo z0. diaci quadrante, cuius hoc est signum. In E, vtrinque gibbosa: distatque à sole zodiaci triente, qui aspectus dicitur trinus, siue trigonus, cuius est figura. In F. est plenilunium: estque oppositio, cuius haec pictura. Tandem in G. H. I. restituuntur eaedem appellationes, atque aspectus, sed secundae ac secundi dicuntur. Demum addimus, solem plusquam hemisphaerium lunae illuminare; quod perspicuè sequitur ex dictis in tractatu de mundo cap. de lumine. Etenim sollunari orbe multis partibus maior est; itaque radij ab ambitu solis profusi maiorem lunae portionem comprehendunt.