Latin
153
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 153
Unproofread scanNot analysed yet
quam in austrum deflectit ad gradus quinque, quas sectiones supra diximus appellari Nodos boreum Q, &australem &. Arabicè caput &cauda drac. Vnde sequitur lunam opponi tantum soli è diametro in plenilunijs illis, quae contingunt apud illas duas sectiones, seu apud illa duo quadriuia solis, &lunae, in quibus vmbra terrae, &luna, ita sibi occurrunt, vt altera alteri de via omnino cedere nequeat, sed necesse sit lunam, aut totam, aut partem in vmbram incurrere. causa igitur cur non omne plenilunium sit eclypticum, est imperfecta luminarium oppositio, quae oritur à viarum ipsarum euariatione. omnis autem vera oppositio eclyptica sit, aut in praedictis viarum quadriuijs, aut saltem intra distantiam vtrinque ab eis, 12, graduum. oppositio autem media eclyptica ad summum distat gra. 15. 12. extra hos terminos, earum viae adeo ab inuicem recedunt, vt luna vmbram, absque ipsius contactu, praetergrediatur. quid media, &vera fit oppositio postea dicetur. Ex hac viarum inclinatione oriuntur etiam varia eclypsium genera; totales enim sunt cum tota luna eclypsati; quae contingunt aut in sectionibus ipsis, aut propè. aliae totales cum mora, in quibus luna tota eclypsata in vmbra moras diu trahit. aliae totales sine mora, in quibus luna tota quidem deficit, sed non moratur in vmbra. hae contingunt paulò remotius à sectionibus. aliae partiales, quibus non tota luna, sed pars eius tantum obscuratur, tantoque minor, quanto longius à sectionibus distiterint, dummodo sint intra praedictos terminos. Porrò haec defectuum varietas, subit aliam varietatem, nam defectus in eadem à sectionibus distantia contingentes, non sunt semper aequales, quia vmbra terrae non est semper eiusdem crassitiei, sed modo amplior, modo gracilior, prout sol fuerit terrae propinquior, vel altior. praeterea quia ipsa quoque luna variam sortitur a terra distantiam, quae causa sunt, vt ipsa ingrediatur vmbram aliquando in sublimiori loco, &proinde graciliori, vnde &eclypsis minor, &breuior: aliquando in inferiori, vnde eclypsis maior, ac diuturnior, quae melius intelligentur, cum de motu etiam solis tractatum fuerit. Tandem non praetereundum lunarium eclypsium loca non esse semper eadem, sed perpetuo quamuis lentè mutari contra signorem successionem, cuius causa redditur, quia illi viarum occursus seu Nodi apud quos fiunt eclypses, mouentur contra signorum ordinem; totumque zodiacum peragrant in annis, 19, circiter, vti supra patuit: quare fit vt ipsa eclypsium loca pariter permutent.